Latin
36.90 to 36.93
Augustine, Adnotationes in Iob 36.90-93
Unproofread scanNot analysed yet
aut amico suo, imitatori suo, quia et filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare. possessionem contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a terrenis extrahunt. ipsis enim adnuntiatur, qui adhuc enituntur ascendere, quia cum ascenderint, non opus erit adnuntiatore facie ad faciem uidentibus. contra eum uero quod ait "ascendere nituntur", non quasi aduersantes, sed obuiam euntes, sicut apostolus dicit: in obuiam Christo.