Latin
37.1 to 37.18
Augustine, Adnotationes in Iob 37.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et in hoc obstupuit cor meum: admiratione. et euulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus delectabatur, ut sursum habeatur ad dominum. audite sonitum terroris et uocis eius: hinc eum adparet ista in spiritu dicere; nam incipit dicere cur euulsum sit cor eius de loco suo, auctoritate scilicet euangelii per totum orbem terribiliter sonantis: paenitentiam agite; adpropinquauit enim regnum caelorum. et strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt in delectationibus rerum uisibilium. subter uniuersum caelum circuit, et lumen eius in finibus terrae: dum ecclesia per omnes gentes diffunditur. post eum fremet uox: post primum aduentum eius nouissima tuba secundi aduentus eius in claritate tonabit. in sonitu superbiae suae: superbiam pro celsitudine posuit, quia primus aduentus in humilitate fuit. et non poterit inuestigari, cum audita fuerit uox eius: nunc ergo quaeratur dominus, dum inueniri potest, hoc est comprehendi ad salutem per fidem non fictam; tunc enim non poterit, cum uenerit iudicare et audita fuerit uox eius dicentis: ite in ignem aeternum, quoniam sera tunc erit et infructuosa infidelium paenitentia. tonabit fortis in uoce sua mirabiliter: quia non fortitudinis eius, sed infirmitatis nostrae ex participatione mortalitatis uox illa fuit primi aduentus eius, de quo dictum est: quod infirmum est dei, fortius est hominibus. fecit enim magna quae nesciebamus: haec in primo aduentu; et ideo postea ad exigenda quae dedit iudex uenturus est. quae nesciebamus autem dictum est ex persona eorum, quos latuit diuinitas domini, infirmitatem carnis intuentes. praecipiens nubi: esto super terram: carni suae, ut per sacramentum accipiatur in memoria eius ad imitationem humilitatis et formationem caritatis. et tempestas pluuiae et tempestas imbrium potestatis eius: est enim nubes quidem super terram; sed quando exprimatur ad inriganda corda per pluuiam imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelleguntur, non in nostra, sed in ipsius potestate est.