Latin
38.157 to 38.176
Augustine, Adnotationes in Iob 38.157-176
Unproofread scanNot analysed yet
sicut ille, qui ait duris et resistentibus euangelio: uox ex patre diabolo estis? aut pruinam in caelo quis genuit? quae descendit sicut aquae flumen: quod de glacie in ultimo sensimus, hoc et de pruina accipiendum puto. nec tamen frustra est additum "i n caelo", ut ex ipsis qui praesunt intellegatur imitantibus sane bonos nuntios ueritatis, qui transfigurant se sicut ministri iustitiae. quo pertinetquodadiunctum est: quae descendit sicut aquae flumen. aut faciem inpii quis tabefecit? id est confudit. quis? nisi ille qui quos iustificauit, ipsos et glorificauit. aut intellexisti nexus Pleiadis et septum Orionis aperuisti? an aperies Mazuroth in tempore suo et Vesperum super aedificationem eius induces? num et astrologia perscrutanda est ad cognoscendas proprietates istorum siderum, ut hunc locum intellegere possimus? miror, si hoc congruit sermoni nostro, et certe nimis longum est; transimus ergo ad alia. an quibusdam sideribus nominatis figura locutionis, qua intellegitur a parte totum, omnia sidera accipienda sunt? —si tamen et Mazuroth sidus est, quod interpretatum nec in graeca lingua inuenimus: nam hebraeum esse nomen satis adparet —ita enim a parte totum intellegitur et quod scriptum est: ante luciferum genui te. non enim lucifer in omni creatura prior est conditus, ut ante luciferum ante omnem creaturam dictum uideatur; sed per luciferum omnia sidera ■—quod est a parte totum —et per omnia sidera omnia tempora intelleguntur —de sideribus enim scriptum est: et sint in signis et in temporibus —ut dominus natus ante omnia tempora non utique natus in tempore et ob hoc patri coaeternus insinuaretur. Pleiadis ergo et Orionis et Mazuroth et Vesperi commemoratio cuncta sidera intellegenda de compendio persuadet. si enim uno Lucifero, quanto magis tot nominatis etiam cetera accipi per huius modi locutionem licet!