Latin
38.137 to 38.156
Augustine, Adnotationes in Iob 38.137-156
Unproofread scanNot analysed yet
per illos enim habet liberiorem cursum perniciosa illa interpretatio, quam agri fructiferi non recipiunt, et tanto maiore inpetu inpellit et deicit et trahit quod instabile inuenerit, quanto uidetur de auctoritate diuina suscepta —ueutis uero tentatur, quem inflant inanes suasiones hominum superborum, id est ex propria auctoritate uerba uana iactantium. qui ergo iudicio dei praeparatur ad perditionem non obtemperando uerbis eiusquod est super arenam aedificare —non resistit uentis talibus et cadendo fit uia uocibus tempestatis. ualidae autem pluuiae dictum arbitror "difficilis ad capiendum", id est ad intellegendum. ut pluat super terram ubi non est uir. subaudiendum est "quis praeparauit"? per uirum autem legem uidetur significare, quae data est Iudaeis. ergo super gentes intellegimus imbrem euangelii. in deserto ubi non est homo: in ipsis gentibus, ubi non erat aliqua auctoritas cognoscentis deum. ut satiet inuium et inhabitabile et ut germinet herbae uiror: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. in omnibus autem his quattuor uersibus subaudiendum est:quis praeparauit? quis est pluuiae pater? sicut sponsus, qui filios suos misit praedicatione regni caelorum inrigare terram. et quis est qui peperit glebas roris? bene suscipientes illam praedicationem. sic enim ait "glebas roris" quomodo dicuntur uasa uini ad hoc facta, ut uinum suscipiant. de cuius utero procedit glacies? utrum glacies in bono accipienda est propter stabilitatem et a fluxu continentiam, ut ita dictum sit: de cuius utero procedit glacies, quemadmodum illud: quis est pluuiae pater? an uterus pro secreto positus est, ut de eius utero procedat glacies, sicut dedit illos deus in reprobum sensum? an potius de illius utero procedit glacies, qui persuadendo inpietatem, qua intrinsecus plenus est, facit frigescere et durescere amisso calore caritatis? quis enim hunc nouit.