Latin
38.196 to 38.220
Augustine, Adnotationes in Iob 38.196-220
Unproofread scanNot analysed yet
an in melius? quia omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur. qui autem inmutabuntur, manifestum est, cum ait: et nos inmutabimur. cum enim iusti inmutabuntur, caelum inmutabitur, quia thronus dei caelum est, et sapientia uerbum dei et deus erat uerbum et thronus sapientiae anima iusti. an utrumque potius? non enim commutationem caeli, sed commutationes dixit. aut omnia quae sub caelo pariter fiunt? sicut enim huius mutationes afficiunt ea quae sub caelo sunt, ita et cum mutantur iusti, siue in deterius sine in melius, afficiunt carnales ad utrumque. uocabis nubem uoce? aut interiore, aut illa, qua dictum est: sequere me, aut illa, qua dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris? et in tremore aquae ualidae oboedient tibi? populi potentes, cum audiunt: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. mittes ui flumina et ibunt? flumina, inquit, de uentre eius fluent aquae uiuae. ui autem dicit "fiducia", qua persecutores non timuerunt, quia et qui uim faciunt, diripiunt regnum caelorum. aut dicent tibi: quid est? id est: numquid abs te quaerent uel uoluntatem iussionis tuae, sicut Saulus ait: quid me iubes facere? aut spem mercedis suae, sicut dixerunt: ecce dimisimus omnia et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? quis dedit mulieribus texturae sapientiam et uarietatum scientiam? texit et apud Salomonem mulier uestimenta uiro suo. opera ergo intellegenda sunt ecclesiarum, quibus honoratur deus. nam et ipsa textura, id est infirmos fratres, tamquam lanuginantem tramam firmorum atque erectorum spiritalium quasi staminum contextione constringere maximum et singulare opus est ecclesiarum. et uarietatum scientia ad id ualet, ut, tamquam in polymito ea est uarietas colorum, qua non turbetur decus unitatis, sic in fratribus ita sint dona diuersa, ut nulla inuidiae discrepantia cohaereant sibi, sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis.