Latin
38.221 to 38.239
Augustine, Adnotationes in Iob 38.221-239
Unproofread scanNot analysed yet
aut quis est qui numeret nubes sapientia? nouit enim dominus qui sunt eius; quis autem hoc hominum, inquit, nouit? et organa caeli in terram declinauit? angelos caelestes, per quos diuinae uoces enuntiari solent. non enim ceciderunt sicut ille unus, sed flexu oboedientiae declinati sunt in terram, maxime cum et ipse dominus esset in terra. nam euangelista, et an gel i inquit, ministrabant ei. diffusus est autem sicut terra cinis, et adglutinauit eum sicut lapidibus cibum. diffusa est late atque abundanter humilitas paenitentiae ad hoc, ut dominus, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, cohaereret eis tamquam glutine caritatis, homo hominibus, ut mediator esset dei et hominum, se ipsum illis dans cibum per sacramentum corporis et sanguinis sui, stulta mundi tamquam lapides eligens, ut confundat sapientes. angelis enim cibus est in quantum est uerbum dei apud deum, lapidibus autem ut cibus esset, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ergo adglutinabitur hominibus praecedente paenitentia, tamquam cinis diffundatur faciens ei uiam. hinc et ille qui dicebat: facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne dixeritis uobis: patrem habemus Abraham potens est enim deus de lapidibus suscitare filios Abrahae: quibus lapidibus eum tamquam cibum adglutinandum esse nuntiabat. si autem non praecedit humilitas paenitendi, non adglutinabitur, quia excelsa a longe cognoscit. aut capies leoni escas aut animas draconum replebis? de diabolo dictum est: et conculcabis leonem et draconem, propter insidias et iram. omnes ergo angeli eius leonibus et draconibus comparantur. ille autem capit eis escas et animas eorum replet, qui de inpietate conuictos tradit in eius potestatem. uolunt enim latere inpietatem suam, sed cum producuntur, utique capiuntur, ut sint in potestate diaboli et angelorum eius, quibus consenserunt. pauidi enim sunt in cubilibus suis: in latebris insidiarum suarum.