Latin
38.77 to 38.100
Augustine, Adnotationes in Iob 38.77-100
Unproofread scanNot analysed yet
aut tibi aperiuntur metu portae mortis? omnibus enim morientibus aperiuntur portae mortis, sed non metu, sicut uni illi qui destruendae mortis causa mortuus est. aut certe aperiuntur ad resurgendum. aut ianitores inferni uidentes te timuerunt? sicut illum unum, in quo nihil dignum morte princeps mundi inuenit, quem tam cito dimiserunt, quem inuiti admiserunt. inferi autem ianitores aliquae inferiores potestates morti praepositae intellegendae sunt. aut cognouisti latitudinem sub caelo? sicut cognouit qui per illam diffudit ecclesiam. narra ergo mihi quanta quaeque sint: quis enim hoc sciat, nisi quem ille docuerit? aut in qua terra habitat lux? ille enim docet, quia manifestatio uerborum eius inluminat et intellegere facit infantes. aut quis tenebrarum locus? hoc quoque ille docet, qui dicit: accedite ad eum et inluminamini. hinc enim ostendit eos tenebrescere qui recedunt, dum nolunt esse infantes. initium enim superbiae hominis apostatare a deo. inde qui non glorificauerunt deum aut gratias egerunt, euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et facti sunt tenebrarum locus. nisi forte ille est tenebrarum locus, qui excipit perseuerantes in peccatis, ut ipsi sint tenebrae, quarum ille est locus, quem uere nullus hominum nouit. similiter et terra, in qua habitat lux, potest intellegi terra illa uiuentium, id est beatitudo exceptura perseuerantes in fide et spe et caritate, qui fuerunt aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. si duces me in fines eorum? quo usque perueniunt qui tales sunt. quid est enim, ubi non sit sapientia dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? cui utique nullus hominum comparandus est. quodsi et nosti semitas eorum, numquid scis quia tunc natus es et numerus annorum tuorum multus? quodsi et nosti semitas inpiorum, qui uel tenebrae sunt uel tenebrarum locus, quia omnes etiam qui iam ad deum conuersi sunt, in ipsis semitis ambulauerunt, antequam acciperent a deo gratiam, quae iustificat inpium, numquid scis tamen quia tunc tibi extitit causa mortaliter nascendi in hoc saeculo, cum easdem semitas inierunt primi hominum parentes, qui praeuaricatione inpii manibus et uerbis arcessierunt mortem, ut omnes in Adam morerentur?