Latin
38.101 to 38.119
Augustine, Adnotationes in Iob 38.101-119
Unproofread scanNot analysed yet
non enim ex quo quisque in hac uita adparuit, computandus est numerus annorum eius tam paruus, sed ex quo facta est prima mortalis natiuitas. cum enim uerbi gratia natus est Abraham, tunc omnes in illo Hebraei nati sunt. numerus ergo unicuique annorum multus est secundum mortalitatis originem, quae exorta est in semitis inpiorum. quis autem meminit fuisse se aut, cum esset, scire potuit esse se in lumbis patris sui? quandoquidem nec illud tempus quisquam recolit, quo non in parentibus, sed in se ipso natus est; quo tempore certe nemo dubitat, quod iam erat et uiuebat et sentiebat. omnia autem scit illa sapientia quae format omuia, non tantum illa supercaelestia, sed etiam ista mortalia. et quia Christus dei uirtus est et dei sapientia, scit ista ille, qui etiam mortaliter natus est non condicione mortali, quia in mortuis liber, sed miseratione mortalium, ut a morte faceret liberos. aut uenisti in thesauris niuis? id est: ad eam cognitionem peruenisti, sicut ille sciebat etiam oportunas causas inminentium scandalorum secretas atque abditas? nam inde appellat thesauros ad probanda et exercenda corda spiritalium, cum exclamaret: uae mundo ab scandalis! oportet enim uenire scandala; uae autem illi homini per quem scandalum uenit! per superbiam quippe elati in alto more niuis congelascunt et cadunt: ex quorum iniquitate abundante refrigescit caritas multorum; qui autem sustinent dominum uiriliter agentes et spiritu feruentes, perseuerent usque in finem et salui erunt. aut thesauros grandinis uidisti? grando sunt illi iniqui, quando non solum torpent, nullum feruorem spiritus habentes, sed etiam obstinata duritia persequendo atque inruendo contundunt. quae reposita sunt tibi in tempus inimicorum et in diem pugnae et belli? uel hinc quis non uideat cuius personam in prophetiam gestet Iob?