Latin
39.101 to 39.117
Augustine, Adnotationes in Iob 39.101-117
Unproofread scanNot analysed yet
apte autem dictum est" odoratur" propter principem potestatis aeris huius. odores quippe olfactu sentiuntur siue boni siue mali. odoratur ergo pugnam, qui intellegit principem potestatis aeris huius operari in filiis diffidentiae,, quorum persequentium iras aut insidias patitur, ut aduersus spiritalia nequitiae spiritalibus armis dimicet, non corporalibus aduersus carnem et sanguinem, id est malos et perditos homines, quos carneis oculis uidet. tonitrum ducum et clam orem: subaudiendum est "odoratur". tonitrum autem propter ipsum aerem puto dictum esse, in quibus eadem spiritalia nequitiae uersantur; non enim rectores mundi propterea dicti sunt hi spiritus, quia caelum et terram regunt, sed sicut ipse exponit apostolus. etenim ne ita intellegeretur, subiecit statim quid dixerit rectores mundi, tenebrarum harum, inquit, hoc est inpiorum, quibus ad dominum conuersis dicit: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. in uoluntate enim cuiusque est, utrum tenebrae sit, an lux; sed cum tenebrae, in se ipso, hoc est peccatis quae ipsius sunt propria, cum autem lux, non in se ipso sed in domino, a quo inluminatur, ut, quemadmodum dicit Esaias, tenebrae eius sint uelut meridies; dicitur et in Psalmis: inluminabis tenebras meas. quos ergo dicit apostolus rectores tenebrarum, ipsi et in hoc uersu dicti sunt duces. ducuntur enim et ab his tenebrae, hoc est inpii, ut persequantur pios, id est eos qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, non eos qui patiuntur propter inpietates et iniquitates suas. ducum autem talium clamorem dicit odorari martyrem, non quia sonitus inde aliquis auditur auribus corporis, sed quia cordis auribus per fidem clament, quanta diabolus et angeli eius aduersus dei seruos machinentur. unde ait apostolus: non enim ignoramus mentes eius. aduersus quem clamorem ducum surdae utique sunt aures infidelium. numquid in sapientia tua plumescit accipiter?