Latin
39.118 to 39.137
Augustine, Adnotationes in Iob 39.118-137
Unproofread scanNot analysed yet
sicut in sapientia dei, quae est Christus, nouus homo paulatim innouatur, conuersationem habiturus in caelestibus. expansis pennis inmobilis, respiciens ad austrum? explicatis ab omni inpedimento saeculari uirtutibus geminae dilectionis permanens inconcussus in fide; non tamen in hoc ipso de se ipso praesumens, sed sperans in deum et in illum reuocans intentionem, a quo ipse caritatis ardor inspiratur, ut fortitudinem suam ad ipsum custodiat dicens: nonne deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum; etenim ipse est deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non mouebor amplius. ac tuo praecepto exaltatur aquila? sicut eius praecepto, qui ait: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. pro nobis enim moriturus et corpus resurrectione leuaturus in caelum, ubi fuerit, inquit, cadauer, illuc congregabuntur et aquilae. satiauit enim in bonis caelestibus desiderium eius, cuius iuuentus sicut aquilae renouabitur. potest et exaltatio aquilae ad id pertinere, quod ait apostolus: siue enim mente excessimus, deo, ut uersus, qui sequitur de uulture, ad id pertineat quod etiam ibi sequitur; siue temperantes sumus, uobis. sequitur enim: aut uultur super nidum suum in petra sedens morabitur? quia ex affectu dictum uidetur non sublimia contemplandi mentis excessu, sed inferioribus con-, sulendi per temperantiam, qua humanis rebus congruitur, ut inpii qui pro mortuis habentur iustificati per uerbum, hoc est quasi ore deuorati conuertantur in corpus ecclesiae. uultur enim de mortuis pascitur; et ideo: super nidum suum, ubi tamquam fetus ponit opera huic uitae necessaria. ideo autem in petra, quia cum dixisset apostolus: siue temperantes sumus, uobis, continuo subiunxit: caritas enim Christi conpellit nos; petra autem erat Christus. et bene sedens morabitur secundum id quod dictum est: conpellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo;