Latin
39.138 to 39.152
Augustine, Adnotationes in Iob 39.138-152
Unproofread scanNot analysed yet
multo enim magis optimum, ut hoc ad exaltationem aquilae pertineat; ad uulturem uero sedentem in nido et morantem manere in carne necessarium propter uos. et quia petra etiam tota ecclesia bene intellegitur propter etiam Symonem, qui ob hoc a domino Petrus appellatus est, summitas petrae est caput ecclesiae. ad hoc additur uersus qui sequitur: in summitate petrae et in cauerna? summitas enim refertur ad id quod caput est, cauerna uero ad id quod uita nostra abscondita est cum Christo in deo. et cum ibi fuerit, quaerit escas: de quibus dictum est Petro: macta et manduca, ut incorporaret ecclesiae credituros ex gentibus. longe oculi eius prospiciunt et pulli eius uolutantur in sanguine: spe futurae inmortalitatis in uitam aeternam intentionem suam longe porrigit, quamuis opera eius in carnis infirmitate uolutentur, id est dubiis motibus iactetur, dum incertum habet humana ignorantia ex his quae misericorditer facit quid cui prosit ad deum, cum tamen longe oculis prospicientibus propter aeternam salutem sincera caritate dispensat. sed cum inuenerit iste talis operator et dispensator eos qui per affectum quo renuntiant diabolo iam mortui sint huic saeculo, sine dubitatione aliqua eis exhibet oris ministerium in opere sermonis, quo eos in corpus ecclesiae iam paratissimos traiciat; et ideo sequitur: ubicumque fuerint cadauera, confestim reperiuntur. Respondit dominus lob et dixit quod nunc dominus tamquam repetit sermonem, cum ipse loqueretur, intellegitur lob ad ea quae dicta sunt obstupuisse in silentio et quieuisse, ut nihil amplius dicere auderet. ergo duobus qui sequuntur uersibus exhortatur eum dominus ad respondendum. numquid qui disputat cum omnipotente quiescit? hoc est: quare tu quiescis cum omnipotente disputans? arguens deum respondebit ita? subaudiendum est: numquid, ut sit sensus: numquid arguit deum qui disputans respondebit?