Latin
4.24 to 4.40
Augustine, Adnotationes in Iob 4.24-40
Unproofread scanNot analysed yet
aut haec audisse se dicit aut dicit ideo se horruisse, quia nemo mundus coram domino. aut ideo sic uidisse, quia nemo coram deo ita mundus est. ut deum sicut est uideat. modo mundum secundum perfectionem accipiendum, ut quod superius negat mundum hominem perire, secundum quendam modum intellegamus. si contra seruos suos non credit. quod euenit cum diceret Elias: domine, prophetas tuos occiderunt, et dicit illi: reliqui mihi septem milia uirorum. non enim inde septem milia uirorum iam munda erant. nam angeli dicti sunt et prophetae. et aduersus angelos suos prauum quid reperit: uel quod aduersus eos dicitur uel quod ipsi dicunt. hoc tamen potest etiam de ueris angelis accipi. habitantes autem domos luteas: quorum conuersatio non est in caelis. percussit illos tamquam tinea. aut aliqua corruptio percussit eos tamquam tinea aut deus percussit eos: uel hac tinea uel sicut percutit tinea, hoc est: latenter intrinsecus corruptione ab eis ipsis exorta per concupiscentias carnales, hoc est habitatione in domibus luteis. et a mane usque ad uesperam ultra non sunt: aut ultra saeculum hoc non sunt aut a prosperis rebus usque ad tribulationem; poenam enim consecuti sunt. et quod non possent sibi ipsis subuenire, perierunt: cum in se habent spem. interierunt, quia non habebant sapientiam: non in se sperandi.