Latin
5.1 to 5.17
Augustine, Adnotationes in Iob 5.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Inuoca autem, si quis tibi respondeat: illis enim respondetur, qui mundi sunt coram deo. etenim stultum perimit ira: indignatio, qua quisque angitur, tamquam inique sibi aliquid acciderit, dum non cogitat usque adeo se inmundum esse coram deo, ut inuocanti non angeli respondere aut se demonstrare dignati sint. qui enim hoc non cogitat, stultus est et ira inrationabili interimitur. aut idcirco angelos non audire, non uidere potest stultus, quia ira interemptus est et a zelo occisus. errantem autem occidit zelus: ad imitandum peccatores. ego autem uidi stultos radicem mittentes: stultos nunc inpios accipiendum, ut e contrario sapientia hominis pietas sit, sicut in consequentibus dicitur. et conterantur super ianuas infirmorum: humilium, cum recepti in cubiculum fuerint a sponso et stulti foris remanserint. quae enim illi congregauerunt, iusti comedent: et de Iudaeis potest intellegi congregantibus prophetias, quas gentiles potius comederunt, et de his qui facientes comedunt quae alii praecipiunt et non faciunt. ipsi uero de malis non liberabuntur: quamuis praedicent non esse facienda. exhauriatur fortitudo eorum: qua superbiunt aduersus infirmos; exhauriatur autem, ut iam incipiat laborare. non enim prodiet de terra labor: id est de creatura non conquerantur sed de se. sed homo in labore nascitur: secundum id dictum est "nascitur" secundum quod in laboriosam uitam ex quieta quisque conuertitur. pulli autem uulturis altissime uolitant: uultur bene intellegitur dominus, quia altitudine prophetiae uidit mortalitatem nostram, qua descendens pasceretur, conuertens nos in corpus suum. "pulli" ergo "uulturis" ut filii sponsi dicti sunt, altissime autem uolitantes conuersationem in caelis habentes, ut a labore liberentur in quo homo nascitur. secuti sunt quippe uocem dicentis: uenite ad me omnes qui laboratis. possunt et "pulli uulturis" in malo intellegi aeriae potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, pascuntur.