Latin
5.18 to 5.41
Augustine, Adnotationes in Iob 5.18-41
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam huius modi praeuaricatores angeli non sunt perducti ad humilitatem mortalitatis multum laboriosam, in qua homo nascitur, ualde illi superbiunt, hoc est altissime uolitant. qui dat pluuiam super faciem terrae: tamquam confitentibus faciat misericordiam. ut non faciat manus eorum ueritatem: non faciant quod promittunt inhiantes dominari infirmis. in die occurrent illis tenebrae: ut Iudaeis qui dominum non cognouerunt quid esset. aut tamquam in nocte palpabunt in meridie: sicut uidentes signa tamen dubitabant dicentes: propheta est, alii: seducit populum, quando nec ad lucernam uidere uoluerunt. et pereant in bello: in tentationibus. et egrediatur de manu potentis infirmus: diaboli. sit autem infirmo spes; illi enim fortes rem hic quaerunt. beatus autem uir quem arguit dominus. in hoc enim errat, quia uidetur sibi Iob, quia iniquitatibus suis haec patitur, cum ex hoc beatus sit, quia in hac uita cum arguitur, habet corrigendi possibilitatem. et in septimo non te tanget malum: sacramentum sabbati. in fame liberabit te a morte; uerbo enim alit et facit firmum ad tentationes. in proelio uero de manu ferri soluet te: de potestate uinculorum. a flagello linguae abscondet te: ne sentias contumelias, non ne patiaris. iniustos et iniquos deridebis: ut sapientia perditioni iniquorum superridebit. et ferocientes bestias non timebis: id est Iudaeos non timebis, quia gentes tibi obaudient; haec autem de domino accipienda sunt. Eliphaz hic errat, quia putat de Iob intellegenda, quae ei reuelata sunt, cum totum domino competat. quia cum lapidibus agri habebis foedus: lapides agri, quia in gentibus nulla ordinatio legis fuit, ut quasi de aedificio lapides essent. bestiae enim ferae pacatae erunt tibi: siue de Iudaeis siue de gentibus. deinde scies quod in pace erit domus tua: id est ecclesia. et filii tui erunt tamquam omnis herba in campo: sine ariditate.