Latin
6.57 to 6.69
Augustine, Adnotationes in Iob 6.57-69
Unproofread scanNot analysed yet
sed, ut uideo, praua ueri hominis uerba dicitis: eum dicit uerum hominem qui personam significat agentis paenitentiam conuersione ad deum, cuius praua uerba dicebant. non enim a uobis auxilium peto: uerus enim homo a deo petit auxilium; ille enim uerus est qui confitetur. unde est: qui facit ueritatem, uenit ad lucem. neque enim elocutionem sermonis uestri sustinebo: dei enim se locutionem dixit sustinere, qua instruatur. uerum tamen super pupillum inruistis: quod ad uos adtinet, insultare mihi uoluistis, quamuis non intellexeritis quid significet. quia neque Iob, quem uidebant, insultare debuerant, ideo: uerum tamen. nunc autem aspicientes uacate mihi: non habentes quod me doceatis. et rursum iustitiae adestote: quia primo uidebantur sibi iustitia cogi ad loquendum. non est enim in ore meo iniquitas; et fauces meae nonne sapientiam meditabantur? dicit se non deum accusasse, sed hominem induxisse accusantem iniquitates suas, sicut superius sermo eius intellectus est. hanc dicit meditationem sapientiae.