Latin
7.1 to 7.23
Augustine, Adnotationes in Iob 7.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid non tentatio est uita humana super terram? hic iam apertius ostendit ex cuius significatione superius loqueretur. tentationem uero dicit tamquam stadium certaminis, ubi uincit homo uel uincitur. et sicut cotidiani mercenarii uita eius? temporalem mercedem expectantis, ut iam eorum qui iustitiae suae fructum in futurum expectant non sit uita super terram. aut tamquam seruus metuens dominum suum et consecutus umbram? quod significat absconditio Adae a facie domini et tectio foliorum de quibus umbra fit, quam relicto deo consecutus est homo. aut tamquam mercenarius qui expectat mercedem operis sui? iste a superiore hoc differt, quod superior habuit, hic autem habere desiderat ipsa temporalia. sic et ego expectaui menses uanos: iam ad umbram dixit uanos, id est temporalia bona. et noctes dolorum datae sunt mihi: in quibus et lux amittitur sapientiae et materies est poenarum. si dormiero, dico: quando dies? et si surrexero, rursum: quando uesper? quando cupiditatem negotii patitur homo in otio et otii in negotio. repleor autem doloribus a uespere usque ad mane: quo occidit a deo. unde et ad uesperam deambulans deus eos dimisit: quod significat uolentes, quibus nulla expectatio est remedii nisi mane. de quo dicitur: mane astabo tibi, id est quando post iudicium mane deus reuelabitur iustis. unde et dominus uespere sepelitur et mane resurgit. hanc ergo uitam tamquam lucifero potest comparare. et concrescit corpus meum putredine uermium: uermium multitudine. infundo glebas terrae radens saniem: expressio cupiditatum uel curarum confessionis, in qua gaudent iniqui, quod ad occasionem redigunt peccandi, quae alii per paenitentiam confitentur: unde sunt canes, qui Lazari uulnera lingebant. et uita mea exilior est quam loquela: minus enim facio quam loquor. recordare ergo quia spiritus est uita mea: id est in fame spiritali.