Latin
7.424 to 7.455
Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.424-455
Unproofread scanNot analysed yet
vel quomodo id faciat, nisi paululum quoque præcesserit? Audi adhuc, Ei portæ, inquit, non claudentur. Quomodo? Ego ante te ibo (Ibid. ,2). Vides quia qui miserat, et comitatur, et praecedit: mittit, et non discedit. Parum est quia non discedis, insuper et praecedit. Jam in discerne qui sit major, qui potior: ego enim nullam discretionem video, sed potius æqualitatem conspicio. Filius dicit de Patre, Misit me (Joan. VIII, 46). Pater Filio dicit, Ego ante te ibo. Recedat de medio discordiosa calamitas: aequalitas hoc exhibet, non disparilitas. Adhuc sequere, ut clarius appareat quis cui dicat: Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo. Hic esto et tu, pagane. Audi quid dicat propheta. Non mihi ego quod volui scripsi: codex, in quo hæc scripta leguntur, in armario Judæi habetur. Inimicus meus testis est meus; ab ipso quære; aperi, lege, et crede. Dorsa, inquit, regum vertam, et gloriosos terræ humiliabo. Nonne reges terrae vides, qui ante persequebantur Christianos, nunc esse christianos? Nonne vides eos qui humiliahant Ecclesiam, humiles intrare in Ecclesiam? Nonne nunc vides ipsos habere defensores, quos ante habebat persecutores? Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo. Portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego sum Deus, qui voco nomen tuum, Deus Israel (Isai. XLV, i, 5 ). Audiat Sabellianus, Deus dicit, Deo dicit. Ergo duo sunt; qui dicit, et cui dicit. Audiat et Arianus: Ego Deus, et non eat alius extra me (Ibid. ,5 ). Diu est ex quo contra istas duas hæreses certando laboro, et pene suni fatigatus. Veni, Domine meus, Jesu præliator fortissime, princeps exercitus Domini qui diabolum vicisti et sæculum, Apprehende arMa et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal.