Latin
7.456 to 7.486
Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.456-486
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIV, 2 ). Processurus ad prælium, et victurus in mundo mundum, oravit; non tanquam virtutis impotens, cum esset omnipotens; sed ut nobis, propter quod venerat, humilitatis magisterium exhiberet. Et quid dixit? Pater, clarifica Filium tuum (Joan XVII, 1). Modo Arianus maledictus dicit, Vides quia minor est, et claritatem non haberet, nisi Patrem petisset? Exspecta, homo, quid festinas? Tu hominem vides, in qua forma non solum Patre, sed et angelis minor est (Psal. VIII, 6 ):homo paret, Deus latet. Tu mihi ostendis hominem humilem: aperi oculos, et vide Deum sublimem, non angelis minorem, sed Patri æqualem. Pater, inquit, Filium tuum clarifica: ecce minorem. Adhuc sequere, Ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1): ecce æqualem. Invenimus Filium agnoscentem Patrem, atque orantem, eique conjunctum, non ut putabatur ingratum. Videamus quid de Filio dicat et Pater. Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus (Evangelii verba sunt), et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus eat ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias curio loquentes (Matth. xvn, 4 5) Moyses et Elias, Lex et Prophetæ; loquebantur cum illo, quia locuti erant de illo; ostendebant quem praedixerant, manifestabant quem prophetaverant. Loquebantur: putas, quid loquebantur? Ut Jud:ei convincerentur, Pagani converterentur, Manichaei confunderentur, Hæretici comprimerentur, Catholici confirmarentur. Loquebatur lux et gratia, asperiias et lenitas, terror et mansuetudo, præceptum et adjutorium, ferramentum et medicus, umbra et lux, præco et judex, sententia et misericordia. Et quid post hæc? Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nobis hic esse; si vis fuciamus hic tria tabernacula. tibi unum, Moysi vnum, et Elice unum (Matth. XXVII, 4). Quid dicis, sancte Petre? Mundus parturit1, et tu secretum petis?