Latin
10.1 to 10.19
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Descripta igitur usia, quia definiri non potuit propter cas causas quas superius nicmoravi, accidentium definitionem necessatius ordo poscebat. Quorum primum est, quantum, nuc sine causa: nam cum aliquid vidcrimus, id necesse est, quantum sit, astimare. Quantum vero sit, inveniri non potest, nisi fuerit adibita mensura collectum. Si ergo oinissa latitudine, -solam quis longitudinem volucrit emetiri, longitudo sine latitudine mensuræ subjecta, dicitur. Non quod sit longitudo aliqua quæ careat latitudine; sed quod solam quis mettens longitudinem mctiri dicitur. Emensa Vero cum longitudine latitudo, dicitur ἐπιϕανεία. Sin autem et altitudo fuerit mensuræ sociata, corpus cuncta perficiunt. Quod tamen non ita accipimus, quemadmodum solemus accipere naturale corpus, ne ad usiam reverti videamur. Deinde metimur et locum, ill quo aliquid constitutum cst. Tempus quoque mensuræ subjicitur: nam cum movetur aliquid, ipso motu necesse est cl temporis haberemensuram, cum dicimus primo, vel secundo, vel tertio anno pervenit, vel mense, vel die, *el hora, vel momento. Hoc modo igitur quantum sit quidquc colligitur. Ipsius autem quanti aliud est cohærens, aliud separatum. Cohærens est gramme, epiphania, corpus, locus et tempus. In his euim singularum partium terminos non potest habere mensura. Simul namque ut grammes medio punctum figens, quasi certum mensuræ terminum dederis, utrarumque partium, quæ divisa gramme factae sunt, fit terminus ille communis, ut incertum sit cui parti affixus terminus videatur: adco pars utraque sibi cohæret atque conjuncta est. Epiphania quoque, simili de causa, connexa dicitur et cohærens. Denique si quis hanc dividere voluerit, in ejus medio grammen ponat necesse est: cum gramme hæc, quæ epipha- 'niam dividit, ex hac duas partes fecerit; ipsarum duarum partium ipsa gramme terminus incipit csse communis: sic enim sibi connexa est, ut non appareat cui terminus videatur infixus.