Latin
10.20 to 10.37
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter corp ts si quis secare voluerit, dividendi corporis terminus gramme vel epiphania sit necesse est; ipsa enim præcisio, quim gramme facit cum epiphania, necesse est in corpus descendat: atque ideo incertum est, sic 'gramine, sive epiphania, cui parti terminum dederint, cum diviso corporc in utraque parte epiphaniam necesse est inveniri. Ideoque corpus cohærens est hi quo faciendarum duarum partium communis est terminus. Temporis quoque similis ratio est, cui dividendo si velimus terminum dare. dicamus, modo. Modo autem inter præteritum et futurum tempus i'a confusum est, ut incertum sit quo debeat separari. Locus autem quomodo corpus quodcumque circumdat, ct corporis partibus occupatur; ita communi termino partitur, quemadmodum partitur et corpus: ac propterea eum necesse est cohærentem ut cætera nominari. Scparata vero sunt, numerus ct oratio. Quis enim non advertat propriis terminis unum separatum esse a duobus, duos a tribus? iEt in oratione singulæ syllabæ separatæ sunt: natura eniin et numero segregantur, cum alteram brevem, alteram longam, et unam vel duas dicimus. Nimirum apparet hoec, quæ diximus, et ad quantum pertinere, ct separata oportere nominari. Horum quantorum est et alia differentia: nam ex his alia suut, quorum partes positionem habent, ex qua possit agnosci qua? pars cuique jungatur: alia vero sunt quorum partes positionem habere non possunt. Positionem autem dico, cum videmus cujusque rei dexteram, levam, superiora, inferiora, ante, post, longe, juxta. Sunt ergo quorum partes sibi mauilesta positione junguntur hæc, gramme, epiphania, corpus, locus. Sive enim tu gramme, sive in epiphania, sive in quolibet horum positis terminis partes fece'ris, quamquam sibi cohærentes videantur atque conjunctæ, tamen adverti corporaliter licet, quæ pars uHi sit, cui vicina sit, cuique iungatur. Sunt vero quorum partes positionem non habent, hæc, tempus, numerus, oratio.