Latin
114 to 119
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 114-119
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter et affectio et habitus secundum genera et species, nunc ad aliquid, nunc dualitati nectuntur. Siquidem si affectum vel habitum, hoc cst διάθεσιν et ε̃ξιν, generis dixeris, id est disciplina! ; ad aliquid referuntur: sin autem affectum sive habitum speciei esse dixeris, id est musicæ vel grammaticæ; qualitates debemus agnoscere. Quamvis ipse quoque Aristoteles magnus ingenio huic perce permixtioni concesserit, ac dixerit posse contingere, ut quod qualitatis fuerit, idem referatur ad aliquid; nec esse importunum, si una res duarum calegoriarum vocabulo concludatur.