Latin
97 to 113
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 97-113
Unproofread scanNot analysed yet
Claret ergo magis et minus in qualibus inveniri posse, nunquam posse in qualitates incidere. Figura; quoquc, ut superius explicatum est, non admittunt magis et minus: siquidem circulo, si aliquid addas vel minuas, circuli jam vocabulum non tenebit, et ill alterius figuræ nomen migrabit. Manifeste igitur designatum est, quæ qualitates hujusmodi gradus comparationis accipiunt, ct quæ ab his videntur csse alienæ. Heliquum est ut qualitatis proprium, quod apud Graecos est ι̃διον, investigemus. Namque usia habet hoc proprium, ut singularis atque una numero, contraria in se suscipiat: suscipiat autem dixi, nou habeat contraria. Meminisse autem nos oportet, quod. usiac, cum de ea tractaremus, nibil esse diximus contrarium. Ergo ut ejus est proprium suscipere contraria, id est, sanitalem modo, modo ægritudinem; quanti vero, id est του̃ πόσου, ut par imparve dicatur; του̃ δέ πρόςτι, ad aliquid, ut sint άντιστροϕά, hoc est, ut in se convertantur, ac si t. ibi natura conjuncta: ita et qualitatis hoc proprium est, ut cuncta qualia similia, aut dissimilia nominentur. Et duce enim dulci, et albo album, et stulto stultum, et leni lene, et calido calidun. ,similia vel dissimilia proprie nuncupantur. Aliter cnim si dicta fucriul, nuncupationem propriam n habebunt. Ne amem nonnulli in legendo turbentur, quod et affectio, et habitus, et disciplina, quoe iii ad aliquid dictis, id est έν rou πρός τι positæ, eidem qualitati quoque connexæ sunt; hanc discretionem damus, ut tunccategoriæ ad aliquid socientur quando sunt genera, cum vero species, qualitati: ut puta si disciplinam dixeris, quæ est genus cæterarum; ad aliquid referenda est: disciplina enim discibilis rei disciplina dicitur. Quod si musicam dixeris, iniisica disciplinæ species est, non genus; qualitati nectenda eat: neque cnim musici musicam possumus dicere, sed musici disciplinam.