Latin
Chapter 19
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque modis aliud altero prius dicitur: quorum primus est, cum dicimus aliquem tempore seniorem. Secundus modus est, in quo aliquid nascitur ex priore; sed priore pereunte secundum perit, secundo pereunte prius incolume persevcrat; ut est unum naturaliter prius duobus: ex eo enim nascuntur duo, sed sine uno duo esse non possunt, sine duobus statui uniius manet; et duobus exstantibus esse unum necesse est, uno veroapparente duo esse nulla necess! tas cogit. Tertio modo ordo quidam prius alterum alteri facit, ut in disciplinis et artibus libcralibus invenimus: namque in grammatica prius est singularum discere formas et nomina litterarum, dehinc syllabarum conjunctiones cognoscere, tum verborum sumere notionem: postremus nobis est orationis usus assumendus, propter quem cuncta ejus, quasi præcurrentia membra, cognoscimus. Et in rhetorica prioris locus similiter collocatur: nam prins proœmium dicimus, dehinc narrationem. post depulsionem, tum confirmationem; postremus epilogus ponitur. His igitur exemplis tertium prioris modum sufficiat demonstrasse. Quartus vero modus est non inultum probabilis; et ab ipso Aristotele improbatus cxponilur, ut cum fortuna meliores vel clariores, priores vulgus assolet dicere. Sed mea sententia, vis hujus prioris explosa est. Hi sunt quatuor ejus, quod prius dicitur, modi: sed occultior quidam quintus adjungitur, quoties ex duobus, qua; in se invicem convertuntur, illud est polius quod esse alterum facit: ut exempli gratia, si est homo, recte dicimus eum animal rationale, mortale, risus capax. Et si vera est hominis ista definitio, esse bominem verum est. Ita utrumque in sc convertitur, hoc est et hominis veram esse definitionem, et definitionis hominem verum ScJ quoniam definitio vcra esse non poterat, nisi prius natura heminis appareret; idcirco cx hisduobus. quæin semet converti diximus, homo prioris locum tenet, cujus exstantia definitionis suæexprimit veritatem.