Latin
39 to 47
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 39-47
Unproofread scanNot analysed yet
Similitcr tamen omnia sibi habentur opposita. Aliquoties autem mala malis opponuntur, quoties contrariorum media bona sunt, ut est indigentia et redundantia, quae Cræci ἒνδειαν ϰαὶ ὑπερολὴν vocant. His enim duobus malis sibi oppositis, mediocritas media repetitur. Hanc rationem Peripatetici secuti, virtutes medias esse dixerunt, ut plus justo πλεονεξίαν, minus justo μειονξίαν dicerent: inter quæ mala, inediam justitiam locaverunt. Similiter inter versutiam et hebetudinem, prudentiam posuerunt; inter libidinem insensibilitatemque, quam Græcei άναθησίαν vocant, temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam, fortitudo. Ita occultum quoddam genus oppositorum reperit perscrutata ra-, tio, ut interdum mala maiis inveniantur esse contraria. Sed Aristoteles harum quatuor specierum, quæ ex oppositis veniunt, proprietates et differentias latius et multis modis explicavit: nos autem et genus et species posuisse sufficiat, ne minutioribus occupati, fastidium necessariis atteramus.