Latin
Chapter 3
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed plerique movere assolent quæstionem, de quihus magis Aristoteles voluit inchoare tractatum. Primo de iis quæ sunt, secundo de iis quæ percipiuntur, tertio de iis quæ dicuntur. Primo sunt res omnes quas natura peperit: secundo percipiuntur ea, quorum imagines animo videndo formamus et recondimus: tertio dicuntur illa, quibus ea, quæ sunt impressa animo, efferuntur. Id namque qnod quis concipit animo, lingua prosequente declarat. Sed ut Themistio nostro; ætatis erudito philosopho placet, de his Aristoteles tractare incipit, quæ percipiuntur, quæque ipse vocat græco nomine σημαινὁμενα. sive ϕxντασίας, id est, imagines rerum insidentes animo: verum eum de perceptis proposuerit disputare; et de iis quæ sunt. ,ut de iis quæ dicuntur, necessario locuturus est. Percepta enim cx his oriuntur quae sunt, quae vicinio percipimus: perceptorum autem demit demonstratio. nisi eorum, quæ dicuntur, auxilio fuerint demonstrata. Ergo quanquam separatim postea ea quæ sunt, definitarus sit; mixtam tamen de tribus disputationem debemus accipere. Nam de perceptis qui loquitur, et originem rerum trahit, et præsidia orationis implorat Superfluam igitur quæstionem movet, qui dicit scrutan oportere cur Aristoteles in principto suo homonyma lege vel dixcrit, vel detoxerit, si de his qua* percipiuntur fuerat tractaturus, cum liqueat non posse dici aliquid, nisi quod perceptum fuerit, nec percipi aliquid posse, nisi res fuerit de qua imago intuendo capiatur.