Latin
CAPUT IV.—De denominativis. Differunt paranyma ab homonymis
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 6
Unproofread scanNot analysed yet
His ergo cognitis, paronyma videamus, quæ sunt in homonymorum et synonymorum medio constituta, et quæ nec paronyma dici posSunt, nisi in se habuerint utrorumque contractum, id est nisi et nomen homonymorum et negotium synonymorum videantur habere commune; ut a sapientia sapientem, vel medicum a medicina dicamus, eadem in medico quæ in mcdicina et actus similitudo videtur et nominis. Propterea recte paronymum dictum est, quod aliunde nomen acceperit. Verum ne eadem videantur paronyma et homonyma, quæ ab uno dicuntur, id est ὁμοὑ, hanc differentiam debemus agnoscere, quod ipsa paronyma inter se quidem propter similitudmem nominis homonyma sunt, illius tamcn nominis paronyma dicuntur, unde nomen accepcrunt, ut puta a sapientia dicamus hominem sapientem, sapiens consilium: inter sc hæc homonyma suut, ipsius vero sapientiæ paronyma. Observari tamcn oportet, ut commutationem ultimæ syllab:n habeant: nequo ita liniantur paronyma quemadmodum desinunt ca de quibus originem ducunt; ut medicina et medicus, medicina aliis litteris clauditur, aliis medicus. Hanc igitur differentiam nisi paronyma habucrint, et nist cum synonymis negotio, cum homonymis nomine fuerint copulata, homonyma potius quam paronyma no minantur. Ut si a malitia vitiosum dicamus, negotio quidem cutn synonymis convenit, sed ab homonymis discrepat nomme. Neque enin, vitiosus et malitia si- 'milia sunt, quanquam eodem intellectu sentiantur. Quodsi a malitia dicatur malus, recte utrumque convenit. In ultima vero syllaba non mutantur hoc modo, ut si dicamus a sapientia verba sapientia. Hic cum nulla commutata est syllaba, paronymi exclusa cst nuncupatio. Undc constat hæc ct his similia homonymis potius deberc conjungi. Scire etiam debemus, verba aut simplicia esse, aut certe conj uncta. Conjuncta sum, equus currit: simplicia, cum hæc separaniur et dicuntur singula, ut equus, currit. Sed jam satis le his quæ significantur, dictum puto.