Latin
CAPI T V.— Substantia el accidens
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Restat ut corum quæ sunt, quo pacto Aristoteles tractaverit, enarremus. Sunt igitur illa quæ aut percipimus sensibus, aut mente et cogitatione colligimus. Sensibus tenemus quæ aut videndo, aut contrectando, aut audiendo, aut gustando, aut odorando cognoscimus. Mente, ut cum quis cquum, aut hominem, aut quodlibet anima! viderit v quanquam unum corpus esse respondeat, intelligit tamen muliis partibus esse concretum. Siquidem alia pars sit capitis, alia pedum, cæterorumque membrorum, in ipso capite partes suas aures habeant, habeat propriam lingua. Ipsæ quoque partes singukc multa in se habeant, quæ dividi et separari possint: ut caro sit aliud, aliud corium, aliud venæ, aliud nervi, aliud capilli. Ergo baec mente vel intellectu colligimus, ad quæ nostri sensus penetrare non possunt. Consideramus cliam illa, et animi intentione cognoscimus vel hominem, vel aliud animal, crescere, senescere, nunc stare, nunc moveregressus; modo angi curis, modo secura mente conquiescere; sanitate alias frui, alias dolorem perpeti; ex nigro album, nigrum ex albo colore mutari; peritum ex imperito, doctum ei indocto; ex mansueto ferum, ex feroci mansuetum. Cum igitur in iis quaesunt, alia sensibus, alia mentibus colligantur, separare hæc propriis nominibus homines cruditi maluerunt; et id quod dignoscitur sensibus, jam dici οὐσlαν, iliud autem quod animi tractatu colligitur, ac saepe inutatur, συμϬεϬηϰὸς, id cst accidens, nominare voluerunt. Et quoniam in permanente usia ea quæ accidunt, inesse noscuntur, ipsam, usiam ὑποϰεὶμενον, id est, subjacens, et non in subjecto appellari voluerunt, illa vero quæ accidunt, υποϰειμένω̣, id est in subjacenti, dixerunt. Sinc dubio tamcn illud oportet a nobis agnosci, ut potiorem usian accidentibus dicimus, sic potius ᾱτομον, vel ϰαθἱϰαστον, id est hunc hominem vel hunc leonem, iis quæ fuerint communia, vcl communi vocata animalium nomine, judicare.