Latin
31
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 31
Unproofread scanNot analysed yet
MAG. Jam docuit ratio, Dei essentiam esse æternam vitam, initiiet finis nesciam. Quod si haec singularis vera vita absque initio semper fuit, constat quod et absque initio semper se vivere intellexit. Quod si se vivere non intellexit, sapiens non fuit: quod nefas est de Deo dicere. Quod si aliquando sapientiam aliunde accept, quia prius caruit, tunc id a quo tantum bonum accepit, Deo melius exstitit; quod absurdissimum est. Sed si sempiterna vita semper se vivere intellexit, hæc intelligentiæ sapientia non aliunde ei accidit, sed semper ei coessentialis fuit, quanquam hanc ex se, ut prolem suam, ineflabiliter genuerit. Igitur PaLer nunquam sIne Filio exstitit.