Latin
32
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. Cur hic Filiul. non filia. Disc. Qua similitudine? splendor æternæ lucis Filius vocatur, et non filia? MAC. Quia per omnia similitudo Patris in eo ex primitur, unde et similitudo ejus dicitur. (a)Nihil enim in rebus creatis ad integrum ejus similitudinem servat a quo nascitur. Capilli namque a capite nati sunt capiti dissimiles, poma ab arboribus nala sunt illis dissimilia, lana dissimilis ovibus; fetus animalum, vel ipsi filii hominum, non per omnia similes qualitati genitorum. Hic autem per omnia gignenti est simillimus; et ideo verissime non filia, sed filius.