Latin
49
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 49
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXII. Unde res creata. Non ex Dei substantia. Non ex materia sed ex nihilo. Qni tamen non ex nihilo. DISC. Utile est munimen erroris subrui, et arcem veritatis construi, cujus fundamentum quia super omnia creantem stabiliter locasli. superest ut machinam super originem creaturae consolides, ac finem mundi initio continuando ædifices, culmenque in alto rcgui cœlorum consummes. Itaque ratione probante nohis insinua utrum universitas creaturæ ex Creatoris substantia, an ex aliqua præexistente materia, an ex nihilo sil condita.