Latin
50
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 50
Unproofread scanNot analysed yet
MAG. Hujus structuræ compagem hic artifex corroboravil. cujus opus nullius augmenti molimcn conquassabit. Ex substantia Creatoris se esse ipsa creatura negat, et evidens ratio totis armis suis repugnat. Deus namque est immutabilis, omnis autem creatura mutabiiis: quæ si ex immutabili natura processisset, consequenter et ipsa immutabilis perduraret. Porro si corruptibilis natura ex Dei substantia prodiit, sequitur quod Dei essentia corrumpi possit; quam cæcæ mentis insaniam jacula rationis confodiunt, et a præsentia veritatis longe rejiciunt. Quod autem ex nulla substantiali materia condita sil, hinc constat, quod nihil præter Deum fuerit. Restat ergo quod universitas ex nihilo creata sit; non quod nihil aliquid fuerit vel sit sed quod non aliquid fuit, hoc aliquid Creator esse fecit. (a) Tamen ante creationem totius creatnræ imago in Verbo, id est,in arte Dei fuit, ad cujus exemplar universitas in creatione prorupit. Sicut enim pictor varietatem picturæ prius in mente fingit. ad cujus similitudinem postmodum visibilem picturam pingit: ita Deus universitatem creaturæ prius in sapientia suas formaverat, secundum quant formam cuncta per multimodas species creaverat. Sed pictor picturam mente conceptam in re non existentem, per colores et per instrumenta extrinseca adesse perducit; Deus autem universitatem in sapientia sua instrumenta in tot substantias produxit; et ideo ex nihilo omnia fecit, et tamen quasi non ex nihilo, sed ex aliquo visibilis mundus processit, dum instar archetypi mundi formas induit.