Latin
5 to 8
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 5-8
Unproofread scanNot analysed yet
MAC. Cum Dem omnipotens, solus immortalis, tolus invisibilis, solus incomprehensibilis, lucem habitet inaccessibilem; ego autem tenebris vicOrum obsitis, tetram caliginem inhabitem, luci virtutem inadibilem:. qualiter ineffabile lumen sauciisaliorum oculis inferre potero, qui cæcutiente cordis oculo, splendorem tantæ maiestatis reverberatus nullo modo intueri praevaleo? Disc. Tamen nitere pro posse in illam rapi, quatenus disjecta caligine merearis ab ea illurninari, nosque per te illustrari; sicut sæpe vidcmus valles a montibus jubare Solis irradiari. MAG. Conabor pro viribus vobis orantibus, ac logica præeunte, comitantibus argumEntis, scquar veritatem usque in ipsius inaccessibilis hicis latihulum fugientem, ipsaque concedente producam eam vobis indaganlibus se ostendentem. Disc. Nostra quidem tibi nen deerit oratio, tantum -sit tibi praevia dux veritatis ratio. Magnopere quippe a leaudirc desideramus, qualiter in orationibus de Deo cogitare debemus: ne forte infirma mens sibi putchrum hominem imaginetur, et hoc simulacrum pro vero Deo decepta veneretur.