Latin
9
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 9
Unproofread scanNot analysed yet
MAG. Fateor, magnitudine altitudinis suscepti neGotii victus succumbo; quia quæ utcumque mente concipio, vix verbis explicare sufficio. Excedit enim omne praclarum longe summorum philosophorum ingenium, quia Sublimitas hujus rei quæ tractatur, exsuperat omnem intellectum. Quanto quippe magis <omnem creaturam ingressus 1, conor eam diligenti intuitu contemplari, tanto magis sentio eam ab aspectu intellectus mei elongari. Operarn tamen dabo inquisitioni vestræ pro modulo meo satisfacere, prout ipse de quo agimus, dignabitur notitiam sui desideranti animæ innotescere. Vos autem uhi vires pondere tante eminentias press£ succumbunt, oportet fragilitati isnoscerc.