Latin
55
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 55
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXV. Creaturæ etiam sunt in Deo. Objectio solvitur. Carnalis de Deo et mundo cogitatio. Idea sincerior. Omnisautem creatura in Creatore existere hinc cognoscitur, qnod extra Deum nihil esse creditur; sed tamen non cic est in eo ut sit ejus substantia vel pars ejus sed ut cor est in animali rel pars animalis, ut lucernæ lumen in sole uon est ejus substantia, neque pars ejus essentiæ1. At aliquis stultus hic prorumpit et dicit, Si lapis ea in Den, et Deus est in lapide, ergo lapis est Deus. Non utique sequitur, ut omne quod est in altero, sit illud in quo est; nam vinum est in utre, et tamen non est uter; sul quoque in speculo, et speculum ill sole, et tamen neutrum est quod aliud. Sicut quilibet Romæ positus, si cogitatione totam civitatem collustraret, totam urbem cum populo imaginando menti suæ includcret; recte diceretur Roma in ejus anima, ejus anima in Rorna esse, nec tamen ejus substantia esse: sic profecto Deus in omni creatura, et omnis creatura in co rectissime affirmatur, et tamen neutrum quod est aliud; sed hic Creator Deus immutabilis, hæc creatura mutabilis verissime prædicatur.