Latin
56
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 56
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia nos in tenebris nati sumus, lumen veritatis videre non possumus. Mundum hunc super ahyssum fundatum, Deum antem cum Angeli in cœlo locatum cogitamus, et extra hunc mundum nihil nisi tenebras esse putamus. Sed potius visus mentis nostræ magnitudine vene lucis hebetatur, sicut corporeus oculus fulgore solis reverberatur, et tenebræ nostrae tantam claritatem non comprehendunt, et caligante cordis intuitu eam nos contemplari præpediunt. Nempe totus hic mundus instar brevissimi puncti intra Deum colligitur; serenissima autem lux majestatis ejus extra undique versum in immensum diffungitur. Deus quippe universa supra et infra, interius et exterius, et in circuitu essentialiter, replet; et nullius creaturæ intellectus interminabilem ejus substantiam ulla cogitalione excedit. Hoc iterum infirmum intellectum scandalizat, et tacitns apud se volutat: Si cuncta in Deo sunt, ergo et lupi et serpentes imo et dæmones in eo sum. Hic, ut supra, nulla inconvenientia comprobatnr, dum in his omnibus bonum reperiatur. Omne autem bonum in Deo eFt, extra quem nihil est.