Latin
58
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 58
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVII. Cur res mutentur, cum sint in imnudubili. Item quæritur, si Deus in omni creatura, et omnis creatura in eo est, quomodo aliquid deficiat, et non potius totumin uno statu permaneat, præsertim cum immutabilis Deus cuncta contineat. Sed sciendum est, quod per hoc Creator a creatura discernitur, dum hic immutabilis, hæc autem multum instabilis cernitur; cuncta autem æternitatem imitantur, dum deficiendo, et iterum recrescendo quasi in circulis existentiæ semper rotantur. Quia enim de nihilo originem sumpserunt, in nihilum recurrere, et quasi extra Deum exie cupiunt. Sed quia exitum non inveniunt, quasi in circulos revoluta rursum in esse redeunt. Cœli quippe et sidera semper in circulos suos revolvuntur; aquæ jugiter fluendo quasi peracto circulo in fontes suos revertuntur. Arbores, herbæ, animalia, crescendo, senescendo, putrescendo, iterum recrescendo quodam modo circulose circumaguntur Hoc quoque modo cuncta per se in nihilum tendunt, sed per continentem semper in datam1 naturam reverti contendunt. Item quæritur, si homo in paradiso perstitisset, utrum hæc cuncta ut nunc mutabilia fuissent? Procul gubio cuncta cum labili tempore, ut nunc, vices suas crescendo, deficiendo, nascendo, moriendo servaent; ipse in uno statu stabilis et dominu omnimu perduraret. Quia vero peccando instabilis exstitit, ipse cum tempore et caducis rebus labi cœpit.