Latin
57
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 57
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVI. Cur non omnia creatura æqualiter bono fruatur, cum omnis ait in Deo. Quid sit malum pati. Sed quæritur, cur aliqua creatura quidquam mali patiatur, et non potius tota æqualiter bono fruatur, si Dens, qui est summum honum, in omni creatura esse declaratur. Sed sciendum est, quod sicut anima per totum corpus diffusa, in singulis membris tota consistit, non tamen singulis membris tota administrationis suæ munera tribuit, sed oculo tantum videre et non audire, auri autem audire et lon videre, et cæteris in hunc modum; membrum autem cui donum vegetationis subtrabit stolidum et inutite in corpore remanebit, et hoc malum vel nihil pati affirmatur, quia bon, privatur: sic Deus per omnia diffusus in singulis totus consistit, non tamen singulis cuncta dona gratiæ suæ tribuit; sed singulis prout sibi placuerit, lapidi tantum esse et non vivere, arbori crescendo vivere non sentire, bestiis sentire non discernere, Angelis et animabus discernere et immortales existere. Cui autem aliquid horum subtraxerit, protinus incorpore universitatis inutile erit. Et cum ei bonum quod naturæ blandum est subtrahitur, mox ex necessitate amaro quod ei contrarium est afficitur, ut homines in mundo, dæmones in inferno: sicque malum pati prædicatur, dum bono privatur, sicut cæcus in sole positus tenebras pati dicitur, quia ejus luce non fruitur. Cur autem Deus illi creaturæ dulcedinem suæ præsentiæ perfruendam exhibeat, alteri subtrahat, ratio nullo acumine penetrare prævalet, sed terribilem Deum in judiciis suis stupet.