Latin
1.1.35 to 1.1.40
Augustine, Confessiones 1.1.35-40
Not analysed yet
1. 11. 18 rogo te, deus meus: vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi. an non laxata sunt? unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: 'sine illum, faciat: nondum enim baptizatus est'? et tamen in salute corporis non dicimus: 'sine vulneretur amplius: nondum enim sanatus est.' quanto ergo melius et cito sanarer et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam. melius vero. sed quot et quanti fluctus impendere temptationum post pueritiam videbantur, noverat eos iam illa mater et terram per eos, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem committere volebat. 1. 12. 19 in ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam, et urgebar tamen et bene mihi fiebat. nec faciebam ego bene (non enim discerem nisi cogerer; nemo autem invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit), nec qui me urgebant bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non intuebantur quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu vero, cui numerati sunt capilli nostri, errore omnium qui mihi instabant ut discerem utebaris ad utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus, tantillus puer et tantus peccator. ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi et de peccante me ipso iuste retribuebas mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus. 1. 13. 20 quid autem erat causae cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar? ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaveram enim latinas, non quas primi magistri sed quas docent qui grammatici vocantur. nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non revertens? nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae quibus fiebat in me et factum est et habeo illud ut et legam, si quid scriptum invenio, et scribam ipse, si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus, vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.