Latin
1.1.41 to 1.1.44
Augustine, Confessiones 1.1.41-44
Not analysed yet
1. 13. 21 quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: 'euge! euge!' amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et 'euge! euge!' dicitur ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam, et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te et terra iens in terram. et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. tali dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae quibus legere et scribere didici. 1. 13. 22 sed nunc in anima mea clamet deus meus, et veritas tua dicat mihi, 'non est ita, non est ita.' melior est prorsus doctrina illa prior. nam ecce paratior sum oblivisci errores Aeneae atque omnia eius modi quam scribere et legere. at enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum, sed non illa magis honorem secreti quam tegimentum erroris significant. non clament adversus me quos iam non timeo, dum confiteor tibi quae vult anima mea, deus meus, et adquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas, non clament adversus me venditores grammaticae vel emptores, quia, si proponam eis interrogans, utrum verum sit quod Aenean aliquando Carthaginem venisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. at si quaeram quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi qui haec didicerunt verum respondent secundum id pactum et placitum quo inter se homines ista signa firmarunt. item si quaeram quid horum maiore vitae huius incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere an poetica illa figmenta, quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam, vel potius ista oderam, illa amabam. iam vero unum et unum duo, duo et duo quattuor, odiosa cantio mihi erat, et dulcissimum spectaculum vanitatis, equus ligneus plenus armatis et Troiae incendium atque ipsius umbra Creusae.