Latin
10.1.27 to 10.1.30
Augustine, Confessiones 10.1.27-30
Not analysed yet
10. 8. 14 intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus quae in eis sentire potui, praeter illa quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro meque recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. ibi sunt omnia quae sive experta a me sive credita memini. ex eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum vel ex eis quas expertus sum creditarum alias atque alias, et ipse contexo praeteritis atque ex his etiam futuras actiones et eventa et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. 'faciam hoc et illud' dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. 'o si esset hoc aut illud!' 'avertat deus hoc aut illud!' dico apud me ista et, cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent. 10. 8. 15 magna ista vis est memoriae, magna nimis, deus meus, penetrale amplum et infinitum. quis ad fundum eius pervenit? et vis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum quod sum. ergo animus ad habendum se ipsum angustus est, ut ubi sit quod sui non capit? numquid extra ipsum ac non in ipso? quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me. et eunt homines mirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et oceani ambitum et gyros siderum, et relinquunt se ipsos, nec mirantur quod haec omnia, cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera quae vidi et oceanum quem credidi intus in memoria mea viderem, spatiis tam ingentibus quasi foris viderem. nec ea tamen videndo absorbui quando vidi oculis, nec ipsa sunt apud me sed imagines eorum, et novi quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.