Latin
10.1.31 to 10.1.34
Augustine, Confessiones 10.1.31-34
Not analysed yet
10. 9. 16 sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit et praeterierit sicut vox impressa per aures vestigio quo recoleretur, quasi sonaret cum iam non sonaret, aut sicut odor, dum transit et vanescit in ventos, olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui quam reminiscendo repetamus, aut sicut cibus qui certe in ventre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit, aut sicut aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur et miris tamquam cellis reponuntur et mirabiliter recordando proferuntur. 10. 10. 17 at vero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem quibus haec verba confecta sunt imagines teneo, et eos per auras cum strepitu transisse ac iam non esse scio. res vero ipsas quae illis significantur sonis neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam vidi praeter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intraverint dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae, nec invenio qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt, 'si coloratae sunt, nos eas nuntiavimus'; aures dicunt, 'si sonuerunt, a nobis indicatae sunt'; nares dicunt, 'si oluerunt, per nos transierunt'; dicit etiam sensus gustandi, 'si sapor non est, nihil me interroges'; tactus dicit, 'si corpulentum non est, non contrectavi; si non contrectavi, non indicavi.' unde et qua haec intraverunt in memoriam meam? nescio quomodo. nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi et vera esse approbavi et commendavi ei, tamquam reponens unde proferrem cum vellem. ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. ubi ergo aut quare, cum dicerentur, agnovi et dixi, 'ita est, verum est,' nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cavis abditioribus ut, nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?