Latin
12.1.69 to 12.1.72
Augustine, Confessiones 12.1.69-72
Not analysed yet
12. 25. 35 attende, iudex optime, deus, ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende. coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis. attende et vide quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: 'si ambo videmus verum esse quod dicis et ambo videmus verum esse quod dico, ubi, quaeso, id videmus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili veritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus ut videtur incommutabilis veritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: ''hoc cogitavi,'' nec sic eam videremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. iam vide quam stultum sit, in tanta copia verissimarum sententiarum quae de illis verbis erui possunt, temere adfirmare quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.' 12. 26. 36 et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae. vellem quippe, si tunc ego essem Moyses (ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius?) ,vellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum ut neque illi qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia vires suas, dicta recusarent et illi qui hoc iam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent, et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intellegenda deesset.