Latin
12.1.73 to 12.1.76
Augustine, Confessiones 12.1.73-76
Not analysed yet
12. 27. 37 sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant deum, quasi hominem aut quasi aliquam molem immensa praeditam potestate novo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus, fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur, et cum audiunt, 'dixit deus: fiat illud, et factum est illud,' cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet. 12. 28. 38 alii vero, quibus haec verba non iam nidus sed opaca frutecta sunt, vident in eis latentes fructus et volitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt tua, deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari, nec tamen quicquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cuius voluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata vel quae antea non fuisset exorta voluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te sive gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras mutationes faciant aut patiantur. vident haec et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.