Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
In hac mecum studiosissime uiuit noster Licentius; ad eam totus a iuuenalibus inlecebris uoluptatibusque conuersus est ita, ut cum non temere patri audeam imitandum proponere. philosophia est enim, a cuius uberibus se nulla aetas queretur excludi. ad quam auidius retinendam et hauriendam quo te incitarem, quamuis tuam sitim bene nouerim, gustum tamen mittere uolui. quod tibi suauissimum et, ut ita dicam, inductorium fore peto, ne frustra sperauerim. nam disputationem, quam inter se Trygetius et Licentius habuerunt, relatam in litteras tibi misi. illum enim quoque adulescentem quasi ad detergendum fastidium disciplinarum aliquantum sibi usurpasset militia, ita nobis magnarum honestarumque artium ardentissimum edacissimumque restituit. pauculis igitur diebus transactis posteaquam in agro uiuere coepimus, cum eos ad studia hortans atque animans ultra quam optaueram paratos et prorsus inhiantes uiderem, uolui temtare pro aetate quid possent. praesertim cum Hortensius liber Ciceronis iam eos ex magna parte conciliasse philosophiae uideretur. adhibito itaque notario, ne aurae laborem nostrum discerperent, nihil perire permisi. sane in hoc libro res et sententias illorum, mea uero et Alypii etiam uerba lecturus es.