Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur omnes hortatu meo unum in locum ad hoc congregati essemus, ubi oportunum uisum est: Numquidnam dubitatis, inquam, uerum nos scire oportere? —Minimeait Trygetius ceterique se uultu ipso approbasse significauerunt. —Quid,si,inquam, etiam non conprehenso uero beati esse possumus, necessariam ueri conprehensionem arbitramini? —Hic Alypius: Huius quaestionis, inquit, iudicem me tutius puto. cum enim iter mihi in urbem sit constitutum, oportet me onere alicuius suscipiendae partis releuari, simul quod facilius iudicis partes quam cuiusquam defensionis cuipiam delegare possum. quare dehinc pro alterutra parte ne a me quidquam exspectetis. —Quod ei cum concessum esset ab omnibus et ego rogationem repetissem: Beati certe, inquit Trygetius, esse uolumus, et si ad hanc rem possumus absque ueritate peruenire, quaerenda nobis ueritasnon est. —Quid hoc ipsum? inquam; existimatisne beatos nos esse posse etiam non inuenta ueritate ? —Tunc Licentius: Possumus, inquit, si uerum quaeramus. —Hic cum ego ceterorum sententiam nutu flagitassem: Mouet me, inquit Nauigius, quod a Licentio dictum est. potest enim fortasse hoc ipsum esse beate uiuere, in ueritatis inquisitione uiuere. —Defini ergo, ait Trygetius, quid sit beata uita, ut ex eo colligam quid respondere conueniat. —Quid censes, inquam, esse aliud beate uiuere nisi secundum id quod in homine optimum est uiuere ? —Temere, inquit, uerba non fundam; nam id ipsum optimum quid sit, definiendum mihi abs te puto. —Quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti optemperare conuenit cetera quaeque in homine sunt ? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. quod si tibi non uidetur, quaere quomodo ipse definias uel beatam uitam uel hominis optimum. —Adsentior, inquit.