Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Trygetius: Uolo attendas, ait, tu iudex noster, quem ad modum superius beatam uitam definieris; dixisti namque eum beatum esse, qui secundum eam partem animi uiuit, quam ceteris conuenit imperare. tu autem, Licenti, uolo uel nunc mihi concedas —iam enim libertate, in quam maxime nos uindicaturam se philosophia pollicetur, iugum illud auctoritatis excussi -perfectum non esse, qui adhuc ueritatem requirat. —Tum ille post diuturnum silentium: Non concedo, inquit. -Trygetius: Cur quaeso? explica. istic sum enim et aueo audire, quo pacto possit et perfectus homo esse et adhuc quaerere ueritatem. —Hic ille: Qui ad finem, inquit, non peruenit, fateor, quod perfectus non sit. ueritatem autem illam solum deum nosse arbitror aut forte hominis animam, cum hoc corpus, hoc est tenebrosum carcerem, dereliquerit. hominis autem finis est perfecte quaerere ueritatem; perfectum enim quaerimus, sed tamen hominem. —Et Trygetius: Non igitur potest beatus esse homo. quomodo enim, cum id quod magno opere concupiscit adsequi nequeat? potest autem homo beate uiuere, si quidem potest secundum eam partem animi uiuere, quam dominari in homine fas est. potest igitur uerum inuenire. aut colligat se et non concupiscat uerum, ne, cum id adsequi non potuerit, necessario miser sit. —At hoc ipsum est beatum hominis, ait ille, perfecte quaerere ueritatem; hoc enim est peruenire ad finem, ultra quem non potest progredi. quisquis ergo minus instanter quam oportet ueritatem quaerit, is ad finem hominis non peruenit; quisquis autem tantum, quantum homo potest ac debet, dat operam inueniendae ueritati, etiamsi eam non inueniat, beatus est; totum enim facit, quod ut faciat, ita natus est. inuentio autem si defuerit, id deerit quod natura non dedit. postremo cum hominem necesse sit aut beatum esse aut miserum, nonne dementis est eum, qui dies noctesque quantum potest instat inuestigandae ueritati, miserum dicere? beatus igitur erit. deinde illa definitio mihi, ut arbitror, uberius suffragatur; nam si beatus est, sicuti est, qui secundum eam partem animi uiuit, quam regnare ceteris conuenit, et haec pars ratio dicitur, quaero, utrum non secundum rationem uiuat qui quaerit perfecte ueritatem. quod si absurdum est, quid dubitamus beatum hominem dicere sola ipsa inquisitione ueritatis?