Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Tum ille: Licetne tandem ad ea. quae temere concessa sunt, rursum redire ? —Hie ego: Illi hoc non solent concedere, inquam. quos ad disputandum non inueniendi ueri cupiditas sed ingenii iactantia puerilis inpellit. itaque apud Ille, praesertim cum adhuc nutriendi educandique sitis, non solum conceditur sed etiam in praeceptis habeatis uolo ad ea uos discutienda redire oportere, quae concesseritis incautius. —Et Licentius: Non paruum in philosophia profectum puto, inquit, cum in conparatione recti uerique inueniendi contemnitur a disputante uictoria. itaque libenter obsequor praeceptis et sententiae tuae et Trygetium ad id, quod temere se concessisse arbitratur —res enim mei iuris est —redire permitto. —Tum Alypius: Suscepti a Ille officii nondum partes esse uosmet ipsi mecum recognoscitis. sed quoniam iam dudum disposita profectio interrumpere me conpellit, pro meo quoque munere geminatam sibi potestatem particeps mecum iudicii non rennuet usque in reditum meum; uideo enim hoc uestrum certamen longius progressurum. —Et cum discessit: Quid,inquit Licentius,temere concesseras? profer. —Et ille: Temere dedi, inquit, Ciceronem fuisse sapientem. —Ergone Cicero sapiens non fuit, a quo in latina lingua philosophia et incoata est et perfecta? —Etsi concedam, inquit, esse sapientem, non omnia tamen eius probo. —Atqui oportet multa eius alia refellas, ut non inpudenter hoc, de quo agitur, inprobare uidearis. —Quid, si hoc solum non recte illum sensisse adfirmare paratus sum? uestra, ut opinor, nihil interest, nisi cuius ponderis ad id quod uolo adserendum rationes adferam. —Perge, inquit ille. —Quid enim, inquit, audeam contra eum, qui se Ciceronis aduersarium profitetur?