Latin
Book 2
Augustine, Contra Academicos 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Post pristinum sermonem, quem in primum librum contulimus, septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres tamen Uergilii libros post primum recenseremus atque, ut in tempore congruere uidebatur. tractaremus. quo tamen opere Licentius in poeticae studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam reprimendus uideretur. iam enim ab hac intentione ad nullam se rem deuocari libenter ferebat. tandem tamen ad retractandam quam distuleramus de Academicis quaestionem cum a me, quantum potui. lumen philosophiae laudaretur, non inuitus accessit. et forte dies ita serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis quam serenandis animis nostris congruere uideretur. maturius itaque solito lectos reliquimus paulumque cum rusticis egimus quod tempus urgebat. -Tum Alypius: Antequam uos. inquit, audiam de Academicis disputantes. uolo mihi legatur sermo ille uester, quem dicitis me absente perfectum; non enim possum aliter, cum inde huius disceptationis occasio nata, sit in audiendis uobis bis non aut errare aut certe laborare. —Quod cum factum esset et in eo paene totum antemeridianum tempus consumtum uideremus, redire ab agro, qui deambulantes nos acceperat, domum instituimus. —Et Licentius: Quaeso, inquit. ante prandium mihi breuiter totam Academicorum sententiam exponendo repetere ne graueris, ne quid in ea me fugiat, quod pro partibus meis sit. —Faciam, inquam, et eo libentius, quo de hac re cogitans parum prandeas. —Ne, inquit ille, istinc securus sis; nam et multos et maxime patrem meum saepe animaduerti eo edaciorem, quo refertior curis esset. deinde tu quoque de istis metris cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit. quod quidem apud me ipsum mirari soleo; quid enim sibi uult. quod tunc primum pertinacius appetimus. cum in aliud intendimus animum? aut quis est, qui manibus et dentibus nostris occupatis nobis nimis imperiosus fit? —Audi potius, inquam. de Academicis quod rogaueras, ne te metra ista uoluentem non solum in l'pulis sine metro sed etiam in quaestionibus patiar. si quid autem pro mea parte occultabo, prodet Alypius. —Bona fide tua opus est, inquit Alypius; nam si metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi posse difficile arbitror cum, a quo me ista didicisse nullus qui me nouit ignorat, praesertim cum in prodendo uero non magis uictoriae quam animo tuo consulturus sis.