Latin
Book 2
Augustine, Contra Academicos 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Agam, inquam. bona fide, quoniam de iure praescribis. nam et Academicis placuit nec homini scientiam posse contingere earum dumtaxat rerum, quae ad philosophiam pertinent —nam cetera curare se Carneades negabat —et tamen hominem posse esse sapientem sapientisque totum munus, ut abs te quoque, Licenti, illo sermone dissertum est, in conquisitione ueri explicari: ex quo confici, ut nulli etiam rei sapiens adsentiatur; erret enim necesse est, quod sapienti nefas est, si a adsentiatur rebus incertis. et omnia incerta »esse non dicebant solum uerum etiam copiosissimis rationibus adfirmabant. sed uerum non posse comprehendi ex illa Stoici Zenonis definitione arripuisse uidebantur, qui ait id uerum percipi posse, quod ita esset animo inpressum ex eo, unde esset, ut esse non posset ex eo, unde non esset. quod breuius pLaniusque sic dicitur. his signis uerum posse conprehendi, quae signa non potest habere quod falsum est. hoc prorsus non posse inueniri uehementissime ut conuincerent incubuerunt. inde dissensiones philosophorum. inde sensuum fallaciae, inde somnia furoresque, inde pseudomenoe et soritae in illius causae patrocinio uiguerunt. et cum ab eodem Zenone accepissent nihil esse turpius quam opinari, confecerunt callidissime, ut, si nihil percipi posset et esset opinatio turpissima, nihil umquam sapiens approbaret.