Latin
Book 2
Augustine, Contra Academicos 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Tum Alypius: Gratum, inquit, habeo, cum et Licentio a te satisfactum est et me onere inposito releuasti. non enim magis tibi uerendum erat, ne quid explorandi mei causa minus a te diceretur -nam alio modo qui fieri poterat? —quam mihi, si in quoquam te prodere fuisset necesse. quare faxis, ut illud quod deest non tam percontationi quam ipsi percontanti de differentia nouae ac ueteris Academiae ne te pigeat exponere. —Prorsus. inquam, fateor, piget. quare beneficium dederis —nam hoc quod commemoras ad rem maxime pertinere negare non possum —si me paululum conquiescente apud me distinguere ista nomina et causam nouae Academiae aperire uolueris. —Crederem, inquit, me quoque a prandio te auocare uoluisse, ni et magis a Licentio territum dudum putarem et eius postulatio ita nobis praescripsisset, ut ei ante prandium quidquid huius inuolutionis esset expediretur. —Et cum reliqua dicere tenderet, mater nostra —nam domi iam eramus —ita nos trudere in prandium coepit, ut uerba faciendi locus non esset.